monumenta.ch > Isidorus > 15
Isidorus, De Natura Rerum, XIV. De aquis quae super coelos sunt. <<<     >>> XVI. De quantitate solis et lunae.

CAPUT XV. De natura solis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XV.---N. 1. Haec sunt verba Ambros. vel ex alia causa. Lib. II cap. 3.

]
Haec sunt verba Ambrosii in Libro Hexaemeron. Solem, inquit, philosophi negant calidae esse naturae, eo quod albus sit, non rubicundus, aut rutilus in speciem ignis, et ideo quod nec ignitus natura sit. Si quid habet caloris, ferunt prae nimio motu conversionis accidere. Quod ideo dicendum putant, ut nihil videatur humoris consumere, quia calorem, quo humor, vel minuitur, vel plerumque exhauritur, non habet naturalem. Sed nihil agunt, cum ista proponunt, quia nihil interest utrum ex natura calorem quis habeat, an ex passione, vel ex alia causa.
2 [

2. Nos autem credimus eum sicut habere virt . . . exurit. Eiusd. lib. IV, cap. 3.

Ibid. Igneus est enim sol . . . rorantem. Arati interpres: Sol interea, dum igneus sit, prae nimio motu conversionis suae amplius incalescit. Cuius ignem dicunt philosophi aqua nutriri, et e contrario elemento virtutem luminis, et caloris accipere, unde videmus eum saepius madidum atque rorantem.

Ibid. In quo evidens . . . sumpserit. Verba sunt Ambrosii, loco citato.

]
Nos autem credimus eum sicut habere virtutem illuminandi, ita etiam vaporandi. Igneus est enim sol; ignis autem et illuminat, et exurit. Quidam autem dicunt solis ignem aqua nutriri, et ex contrario elemento virtutem luminis, et vaporis accipere; unde frequenter solem videamus madidum, atque rorantem; in quo evidens dat indicium, quod elementum aquarum ad temperiem sui sumpserit.
3 [

3. Opaco tempore. Al., opaco sopore. AREV.

]
Hoc quantum ad naturam eius pertinet. At vero iuxta spiritualem intelligentiam, sol Christus est, sicut in Malachia scriptum est: Vobis autem credentibus iustitiae sol orietur, et sanitas in pinnis eius. Merito autem Christus sol intelligitur dictus, quia ortus occidit secundum carnem, et secundum spiritum de occasu rursus exortus. Item sol illuminat, et exurit, et opaco tempore confovet sanos, febricitantes vero flagrantia geminati caloris incendit; ita et Christus credentes fidei spiritu vegetante illuminat, negantes se aeterni ignis ardore torrebit.